Willkommen, schön sind Sie da!
Logo Ex Libris

Aridus frugifer

  • Kartonierter Einband
  • 109 Seiten
Hoc anno MMXIIImo p. Chr. n. Michael von Albrecht, egregius litterarum Latinarum professor Heidelbergensis emeritus, diem natalem... Weiterlesen
20%
20.90 CHF 16.70
Auslieferung erfolgt in der Regel innert 4 bis 6 Werktagen.

Beschreibung

Klappentext

Hoc anno MMXIIImo p. Chr. n. Michael von Albrecht, egregius litterarum Latinarum professor Heidelbergensis emeritus, diem natalem octogesimum celebrat, vir vegetus, gnavus, totius Latinitatis cultusque Europaei necnon musices propagator indefessus, idemque operibus innumeris doctis ac laboriosis toti rei publicae litterariae notissimus. Qui vir eximius doctrina, comitate, humanitate totum orbem, ut ita dicamus, eruditorum et docet et delectat. Qua de causa collegae atque discipuli Michaelis variarum disciplinarum brevissimo ac urgente tempore sua sponte hancce parvam saturam lancem collegerunt, uti debito afficerent honore eum virum, qui multos per annos Myrtilleti aliisque in locis haud hercle sine fructu litteras docuit Latinas. Lector si quaerat ex nobis, cur opusculo sit titulus 'Aridus frugifer', sciat necesse est se ipsum interdum Latine nominasse Michaelem von Albrecht 'Aridum', quod in oppido 'Sandhausen' Palatinus Rheni habitare solet. Quem 'Aridum' haudquaquam sterilis vel venae vel arenae esse omnes noscunt, qui eius opera et vernacula et Latina legerint. Immo vero frugiferum et scriptorem et magistrum esse constat. Itaque haud dubie titulus opusculi ingenio Michaelis quadrat. Speramus fore, ut Michael von Albrecht hisce opusculis octogenario oblatis delectetur. Hoc enim modo gratias persolvere dignas voluimus viro omni laude dignissimo. Myrtilleti, mense Augusto anni MMXIII.

Produktinformationen

Titel: Aridus frugifer
Untertitel: Michael von Albrecht zum achtzigsten Geburtstag
Editor:
EAN: 9783868090796
ISBN: 978-3-86809-079-6
Format: Kartonierter Einband
Herausgeber: Mattes Verlag
Genre: Klassische Sprach- und Literaturwissenschaft
Anzahl Seiten: 109
Gewicht: 184g
Größe: H211mm x B141mm x T12mm
Jahr: 2013
Zuletzt angesehen
Verlauf löschen